#II Reg. IX, et II Paral. VIII
Porro convertit animum Salomon ad muros civitatis construendos, quos miro robore ampliavit. Vias quoque regias, quae ad Jerosolymam ducerent, nigro lapide stravit. In pluribus vero locis ruinas civitatum reparavit. Sed et novas civitates pro opportunitate locorum fundavit, quasdam contra hiemis intemperiem, quasdam adversus cauma aestivum, quasdam contra veris et autumni mutabilitatem. In terminis vero terrae aedificavit urbes tabernaculorum, imo ultra fines terrae promissionis perplurimas urbes occupaverat, socero suo Pharaone rege Aegypti ei praebente auxilium. Qui, ut ait Josephus, ultimus regum Aegypti dictus est Pharao, quod interpretatur regnans. Qui cum admiraretur opera Salomonis, praecipue commendabat domum Saltus, et sacrificia et frequentia levitarum circa ea. Porro de filiis Israel nullum fecit Salomon servum, sed erant viri bellatores et ministri ejus, ex quibus erant super omnia opera Salomonis praepositi quingenti quinquaginta; Chananaeos autem de monte Libani, usque ad civitatem Amachi, fecit sibi servos tributarios. Classem quoque fecit rex Salomon in insula quadam Aegyptiaca Rubri maris, quae dicitur Asiongaber, et navigabant cum servis Salomonis viri nautici de Tyro, quae tunc insula erat, et deferebant de Ophir aurum multum, et circumeuntes Indiam et Siciliam, post elapsum triennium, referebant Salomoni aurum quadringentorum viginti talentorum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, et pavos, et gemmas, et ligna thina multa nimis, quae erant similia ligni setim, et odorifera; de quibus fecit rex Salomon fulcra, et sedilia domus Domini, et domus regiae, et citharas, et lyras cantoribus, nam cynara, et nabla ex electro constituit. Quasi nullius pretii erat argentum in diebus ejus, nam et sedilia pro foribus domorum plurima in Jerusalem argentea erant. Sed et ligna cedrina, quasi sycomori ligna abundabant in ea.